Tu es Domine Salus nostra! Spes nostra! Gloria nostra! Misericordia nostra! Auxilium nostrum! Fortitudo nostra! Liberatio et redemptio nostra! Victoria nostra! Arma nostra invictissima! Murus noster inexpugnabilis! Lux, via, et vita nostra!
Ipsi soli imperium, gloria et potestas per immortalia saecula saeculorum!
Ipsi soli virtus, fortitudo et victoria per omnia saecula saeculorum!
Ipsi soli honor, laus et jubilatio per infinita saecula saeculorum!
Quem quaeritis in sepulchro, Christifideles? Non est hic, surrexit sicut praedixerat! Ite, nuntiate quia surrexit de sepulchro!
Redemptor noster surrexit de sepulchro, qui liberavit tres pueros de camino ignis, Alleluia!
Resurrexit Dominus, Resurrexit Leo Fortis, Christus, Filius Dei!
Resurrexit Dominus a mortuis, sicut dixerat; exsultemus et laetemur omnes, quoniam ipse regnat in aeternum, Alleluia!
Alleluia, resurrexit Dominus, alleluia, sicut dixit vobis, Alleluia Alleluia!
Alleluia, surrexit Dominus vere, venite adoremus, Alleluia!
Dodaj komentarz